CONFECTORES

CONFECTORES
CONFECTORES
οἱ παράβολοι, qui ad bestias pugnabant et illis conficiendis operam suam locabant. Sueton. in Aug. c. 45. Confectores ferarum.
Quos proin hinc παραβόλους, i. e. desperatos, appellabant: voce ad Christianos postea extensâ quod sibi non parcerent, atque animam libenter pro Deo suo ponerent, Lactantius, de Iustitia, l. 5. Vide quoque hîc passim, vocibus Audaces, Bestiarii, Pancarpum, Parabolarii, Speatus. Sed et Consectores, tinctores dicti atque infectores. Dicebantur enim confici coria Latinis, quae subiguntur. Nam et dum tinguntur, domari quoque solent et subigi, ut melius colorem accipiant et imbibant, quod munus est τῶ Βυρσοδεψῶν, qui Coriarii Latinis dicti. Certe, quod βάπτειν Theophrastus, Plinius conficere vocat, l. 13. c. 6. Etiam tus Syriae mascula fert, sterili feminâ, foliô ulmi paulo longiore et pilosô, foliorum semper inter se contrariis pediculis, gracili brevique ramô. pelles candidae conficiuntur iis. Ubi de Rhu loquitur, quam perperam Editores in Tus mutârunt. Hinc itaque Confectores, pro
tinctoribus, ut dictum et infectoribus, apud Vopisc. in Aureliano, c. 29. Missis diligentissmas confectoribus: et apud vererem Iuvenalis Interpretem, Toga palmata Tyriâ purpurâ confecta, i. e. Serrana: quod a coriis traductum, Στύψις δερμάτων, quoque id dicitur: eo quod pleraque eorum, quibus conficiuntur pelles, aut lanae inficiuntur, τῇ δυνάμει ςυπτικὰ sint; vel potius, quod premendo ac subigendo color affricctur pellibus. Sunt autem illa, folia τῆς ῥοῦ, alumen, malicorium, galla et similia. Vide Salmas. ad Solin. p. 465. et infra verbum Conficere, it. Stymma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AUDACES — I. AUDACES apud Claudian. de Bell. Gildon. v. 220. Audaces legat ipsa viras, qui colla ferarum Arte ligent, certôque premant venabula nisu: Iustiniano Novellâ 105. εὐδοκιμοῦντες τῇ τόλμῃ, alias παράβολοι, homines dicti sunt perditaeac desperatae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BUCCULA — apud Livium, galeas bucculasque tegens, Hadriano Turnebo Adversar. l. 9. c. 16. cassidis pars est, quae demissa buccam regit: Carolo vero du Fresne umbo clypei, seu scuti pars eminentior et media. Glossar. Graeco Lat. Παράγναθος, ὀμφαλὸς. Item… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALIGA — nomen calcei militaris, qui Uncinatus alias dictus est: a quo Caligula Imperator est cognominatus, vide supra in voce Calceus: item in Caligula. Veteris lapidis fragmentum: C. OPPIO. C. F. V. BASSO, P. P. P. C. PR. ID. AUX. LEG. IV. FL. FEL. ET.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONFICERE — sacra apud Romanos veteres vox. Hinc confectum Latiar, seu Latinum sollenne, velfacrisicium, in Albano monte, Latiari Iovi apud Cicerovem, ad Q. Fratrem l. 2. Ep. 4. extr. Dies erant duo, qui post Latinas habentur religiosi: coeterum, qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORIUM Crudum — pectorale Veteribus. Statius, l. 12. Theb. v. 774. venit ecce Creon: sic fatus et auras Dissipat hasta tremens, tunc quem subtemine durô Multiplicem tenues itcrant thoraca catenae, Incidit. Ubi subtemen est corium crudum, quod loricae suberat et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DESPERATI — vide supra Confectores. Hinc appellatio per convitium, ad Christianos translata a Gentilibus. Lactantius l. 5. c. 9. In eos vero totis carnificnae suae viribus velut sanguinem sitiant incumbunt et desperatos vocent, quia corpori suo minime… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIABATHRARII — memorati Plaut. Aulul. Act. 3. Sc. 5. v. 39. ubi, feminei luxus insaniam prolixe traducens, inter alia ait, Sedcntarii sutores, Diabathrarii quid essent, declarat Fest. cum ait: Diabathra genus suisse solearum Graecanicarum, quarum confectores… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LISTA — I. LISTA apud Villaneum et Petrarcham, ora, limbus; in Glossis Lat. Gr. ἡ ἐπὶ τοῖς ἀριθμοῖς καμπὴ: Unde hodieque Galli sic vocant, non modo laciniam, vel taeniam aut vittam, sed etiam catalogum aut elenchum, quod eiusmodi indices, in pergameni… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MACELLARIAE ARtis negotiator — in vet. Inscr. Ludgun. apud Car du Fresne. Erat autem Macellum, antiquis Latinis Forum, in quo omnia, quae ad victum pertinerent, vaenum ibant: postea sic proprie appellari voluerunt, ubi caro venalis exponebatur. Hincin Glossis macellum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARABOLANI — plebeii quidam famulitio Ecclesiarum, Xenodochiorumque deputati, et quasi adscriptitii glebae: ut sicut illis omni vitâ ab agrorum cultura recedere non licebat; ita his a servitio aegrorum, qui in Nosocomiis residebant. Sic dicti, quia se in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”